2. Sit hic odor mortis in mortem iis qui pereunt, quibus caro et crux Dei vivi stultitia vel scandalum est; quia ipsis caro et sanguis, cui serviunt, Christum Jesum Dei esse Filium non revelat; nobis autem carnis et mortis divinae fides odor vitae efficiatur ad vitam. Nec moveantur, frater dilectissime, pedes nostri a viis Domini, et tramite itineris angusti, si nos interdum profana vel stulta quorumdam secularium verba circumlatrent: instructi enim satis per sacras Litteras et de ipsis et de nobis sumus. De his enim beatus Apostolus nobis ait, quia in hoc laboramus, et maledicimur, quoniam speramus in Deum vivum, qui est salus omnium hominum, maxime fidelium: qui istorum quibus rationem vis reddere, etiam suo in Evangeliis ore, et venena in colloquiis, et merita praedixit in poenis: Vae iis qui scandalizaverint unum ex modicis istis in me credentibus! Expedit homini illi ut suspendatur mola asinaria collo ejus, et praecipitetur in profundum maris. Nobis vero ait: Beati estis cum vobis maledicent homines, et dicent omne malum adversum vos, et exprobrabunt nomen meum tanquam malum; gaudete et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis. Haec, mi frater, Domini verba retinentes et in nostram fidem confirmemur, et opprobria vel odia infidelium negligamus: In tenebris enim ambulant, quia sol justitiae non ortus est eis. Venenum aspidum est sub labiis eorum, quod inficit mentem, et animam interficit, si receptum auribus in corda pervaserit. Cor eorum, inquit Scriptura divina, vanum est, et sepulcrum patens est guttur eorum. Caveamus a fermento eorum, ne totam massam corrumpat. Scriptum est enim: Non habitabit juxta te malignus. Et iterum: Cum sancto sanctus eris, et cum perverso perverteris . Et: Discedat ab iniquitate qui nominat nomen Domini. Obstrue, frater, et sepi aures tuas spinis ad verba eorum, quae sunt spinae et sagittae zabuli, qui in eorum praecordiis latens insidiatur in occulto ut rapiat pauperem Christi, et venetur animam Christiani. Sed in caput eorum, sicut scriptum est, iniquitas ipsorum convertetur, et incident in foveam quam operantur. 3. Tu autem, homo Dei, fuge ab istis; neque ut sapientioribus rationem reddere labores, cum scias penes te principium esse 4 sapientiae, qui times Dominum. Si stultum putant esse quod gerimus, gratulare conscius tibi quia opus Dei et praeceptum Christi geris; et reminiscere quoniam stulta mundi elegit Deus, ut confundat sapientia: et quoniam quod stultum est Dei, sapientius est hominibus. Talibus autem velle purgari, idem est quod posse Christum ipsum negare, qui erubescentes nomen suum coram hoc mundo, erubescet invicem coram Patre confiteri suos. 4. Tu igitur qui laboras, ut scribis, rationem pro meo ac tuo facto reddere, quid facies, si non persuaseris hominibus non ad aedificationem suam, sed ad destructionem tuam tecum de opere Dei disputantibus? Jam erubesces, jamque pallebis, ut causae pejoris assertor; et motus gradu titubabis in via Domini, et de coelo in terram relaberis, si quae aedificasti destruis. Multum interest, quinam isti sint quibus ratio reddenda sit. Si discendi studio venit, et ignorantiam confitetur; sparge in eum semen fidei, et praeceptum pande divinum. Si capit verbum, lucratus es Ecclesiae fratrem, et ovem Christo. Si vero non erit purum boni seminis germen, et a nocturno patrisfamilias coelestis inimico zizania interserente frumentis, nocens gramen et infelix seges a frugibus bonis messis tempore segreganda; nec horreis debita, sed caminis, pabulo ignis aeterni arsura materies, suis interim crescit incendiis, refuge, et repelle colloquio tuo atque conspectu; ut si tua fide sanari non potest, te sua infidelitate non vulneret. 5. Sit licet frater et amicus junctior tibi dextera tua, et carior lumine; si alienus est et inimicus in Christo, sit tibi ut extraneus et ut publicanus. Abscidatur ut inutilis dextera a corpore tuo, qui tibi in Christi corpore non cohaeret; et ut nocens oculus eruatur, qui corpus tuum totum sua macula vel caecitate contenebrat. Melius est enim unum membrum perire pro totius corporis salute, quam unius membri vitiosi amore, totum corpus, ut ait Dominus, ire in gehennam. Nec metuenda est offensio talium, quae quidem et optanda nobis est, quoniam de horum opprobriis atque maledictis nascitur illa merces, quam copiosam Deus promisit in coelis. Non est, inquit, discipulus supra magistrum, nec servus supra dominum suum. Et, si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? Si Dominum et Deum, quem sequimur, amaverunt, et nos amabunt; si illum persecuti sunt, et nos persequentur. Quo 5 nobis gratiam mundi, quae est odium Christi? Si de mundo, inquit, essetis, amaret mundus quod esset suum. 6. Tu ergo, qui rationem quaeris reddere hominibus, et his infidelibus, vide quid desideres; gratiam sine dubio hominum, id est mundi, cui placere non potes, nisi Christo malueris displicere. Si enim, inquit Apostolus, hominibus placerem, Christi servus non essem. Displiceamus ergo his, et gratulemur iisdem nos displicere, quibus et Deus displicet. Non enim nostrum, ut scis, sed Domini nostri Jesu Christi, id est omnipotentis Dei opus in nobis lacessunt; quem in suis actibus spernunt, in nostris operibus oderunt, sero dicturi: Domine, quando te vidimus nudum, et non vestivimus? esurientem, et non cibavimus? infirmum, et non visitavimus? Et tunc audituri: Ite in ignem aeternum, quem praeparavit Deus patri vestro et angelis ejus; quoniam quae indigentibus non faciunt, Christo negant; qui cum dives esset, pauper factus est, ut nos sua paupertate ditaret. 7. Fruantur interim voluptatibus, dignitatibus, opibus suis, si tamen eorum sunt, quas istic habere malunt ubi esse desinimus, quam illic ubi esse persistimus. Sibi habeant sapientiam, sibi felicitatem suam: nobis inopiam nostram, ut putant, et stultitiam nostram relinquant. De ipsius etiam, quem, etsi nomine confitentur, tamen actu negant, habentes speciem pietatis, virtutem ejus abnegantes; de ipsius, inquam, Dei nostri verbis prudentiam sibi, si placet, arrogent, et stultitiam nobis exprobrent. Ait enim Dominus: Filii hujus seculi sapientiores sunt filiis lucis; sed adjecit: In hac generatione. Sint prudentiores, dum non sint filii lucis. Sint in hac sua generatione sapientes, dum in illa regeneratione nostra inveniantur excordes. Sint nunc beati vel magis fortunati, per omnia prospera, blandiente seculo, defluentes; mollibus vestiantur, in domibus regum sint; dum in laboribus hominum non sint, et cum hominibus non flagellentur. Sint divites seculo, quia sunt egentes Dei; de quibus scriptum est: Divites eguerunt et esurierunt; sicut de nobis illico subjectum: Inquirentes autem Dominum non deficientur omni bono. 8. Utinam, mi frater, digni habeamur qui maledicamur, et notemur, et conteramur, atque etiam interficiamur in nomine Jesu Christi, dum non ipse occidatur Christus in nobis. Tum demum super aspidem et basiliscum ambularemus, et conculcaremus caput draconis (V. not. 59) antiqui. Sed adhuc amico, quod pejus est, seculo solvimur, et in Christo deliciamur: 6 laudari tantum in nomine ipsius amantes, contristari et tribulari, quod est utilius, recusantes. Memento granum sinapis, de quo semine sumus, si conteratur, accendi magis, et tum demum in vim suam excitari. Quamobrem debemus quasi naturae nostrae in hoc respondere, ut adversis sermonibus contriti, inardescamus ad fidem: et eos ipsos, qui nos ut minimos hominum, scilicet quasi granum sinapis, quod minimum est seminum, frangere conantur, uramus. Si vero ii qui deforis sunt, rationem a te sancti operis inquirunt, et venenatas de corde viperino linguas in cor tuum vibrant; noli dare sanctum canibus, et margaritas tuas non projicias ante porcos. Quae enim pars fideli cum infideli? quae societas luci ad tenebras? quae conventio Christi ad Belial? 9. Tu vero miles Christi armatus ab Apostolo galea salutis, et lorica justitiae, et scuto fidei, et gladio veritatis, et virtute Spiritus sancti, sta in armis coelestibus constans, et tela inimici candentia fonte sapientiae et flumine aquae in te viventis exstingue. Depositum custodi, fidem serva, justitiam sectare, caritatem Christi tene, patientiam aemulare, exerce te ipsum ad pietatem quae ad omnia utilis est: sobrius esto, in omnibus labora, certamen bonum certa, cursum consumma, ut apprehendas, in quo apprehensus es: de cetero reponetur tibi corona justitiae, quam reddet Dominus in illa die justus Judex iis qui diligunt adventum ejus. Eos autem devita qui sanam doctrinam non sustinent, voluptatum amatores magis quam Dei, in pejus semper proficientes; seducentes et seductos; homines mente corruptos, et a veritate alienos, et ob hoc ipsum traditos in concupiscentias cordis sui, in laqueum et desideria multa, quae a fide naufragos mergunt in interitum et perditionem: quia creaturam praetulerunt Creatori, id est, simulacra gentium, aurum et argentum Deo carius habentes, servantes animas suas in hoc mundo, perdentes in Christo: Discede ab hujusmodi , et prophanas vocum novitates devita, ne circa quaestiones aniles et vanas, aut impias verborum contentiones, incipias aegrotare, et pericliteris a falsis fratribus, aut a perditis reprobatisque sapientibus; et omnes qui videbunt, insultante (V. not. 2) zabulo, dicant: Hic homo coepit aedificare, et non potuit consummare. Quod absit a nobis, qui non nostris operibus aut viribus, sed divina virtute et misericordia freti, opus perfectionis arripere ausi sumus. Potens est ipse, qui est omnipotens, perficere in nobis opus perfectionis suae, et quod fundare jam ac primis machinis erigere dignatus est, suis struere 7 mensuris, et consummare fastigio: quia ipse turbatis ad operis istius molem etiam apostolis suis dignatus est dicere apud homines impossibile hoc esse, sed non apud Deum, in quo credentibus nihil impossibile est. 10. Verum, ut invicem in verbis Domini consolemur, et operibus proficiamus, exi de terra tua et de cognatione tua, ut Abraham fideli imitatus excessu, beato Abrahae sinu dignus sis. Festina venire ad nos, in commune compendium accepturus et daturus fidei supplementa. Hoc enim acceptum coram Deo: quia et frater fratrem adjuvans exaltabitur . Nos modo in Barcinonensi, ut ante scripseram ( Excidit haec epistola ), civitate consistimus. Post illas litteras quibus rescripsisti, die Domini, quo nasci carne dignatus est, repentina, ut ipse testis est, vi multitudinis (V. ep. 2, n. 2, et ep. 3, n. 4), sed credo ipsius ordinatione, correptus, et presbyteratu initiatus sum, fateor, invitus, non fastidio loci (nam testor ipsum, quia et ab aeditui nomine et officio optavi sacram incipere servitutem), sed ut alio destinatus, alibi, ut scis mente compositus et fixus, novum insperatumque placitum divinae voluntatis expavi. Data igitur cervice in jugum Christi video majora me meritis et sensibus opera tractare: jamque arcanis et penetralibus Dei summi receptum et insertum communicare coelestia, et Deo propius admotum in spiritu ipso Christi et corpore et splendore versari. Vix adhuc intellectum sacrae molis capio mentis angustiis, et onus muneris mei conscius infirmitatis horresco; sed is qui sapientiam parvulis dedit, et ex ore infantium atque lactentium perficit laudem sibi, potens est in me etiam opus suum perficere et munus ornare, ut se dignum faciat, quem ab indigno vocavit. Scito tamen voti communis, eodem Domino praestante, salvam esse rationem: nam ea conditione in Barcinonensi Ecclesia consecrari adductus sum, ut ipsi ecclesiae non alligarer, in (V. not. 3) sacerdotium tantum Domini, non etiam in locum ecclesiae dedicatus. 11. Veni igitur, si placet, ante Pascha, quod nobis optatius est, ut sacras ferias me sacerdote concelebres: quod si jam ad itineris ingressum propitio Deo vis occurrere, post Pascha in nomine Christi proficiscere. Sed credimus in Domino nostro, quia tibi in desiderium nostri flagrantius inspirabit, ne ultra Pascha tempora ad nos tua proferre sustineas. Iter quantum sit et puer unanimitatis tuae renuntiabit, qui ad nos de (V. not. 4) Elusone, octava, ut asseruit, luce pervenit: tam brevis enim et facilis via est, 8 ut nec in Pyrenaeo ardua sit, qui Narbonensi ad Hispanias agger, nomen magis quam jugum horrendus, interjacet. Verum quid de spatio agimus? si nos desideras, via brevis est; longa, si negligis. EPISTOLA II.Nuntiat Amando presbytero, qui postea in Burdegalensi episcopatu successit S. Delphino, se invitum sacerdotem creatum: et sacerdotalis muneris partes perstringens, opem ejus et Delphini, per quos Deo natus erat, ad eas explendas implorat.
Sacerdotium Umbrae Mortis Pdf 19
2ff7e9595c
Comentarios